- COLOSSUS Lysippi
- COLOSSUS Lysippiut quidam aiunt, discipulus, colossi Rhodii auctor, quem tamen a Caleto, vel Coleta artifice sic dictum fuisse tradit Festus.Sed haec sunt mera somnia. Auctor enim eius fuit vel Cahres, vel Laches. Plin. l. 34. c. 7. Ante omnes autem in admiratione fuit Solis Colossus Rhodi, quem fecerat Chares Lyndius, Lysippi discipulus. Simonidas in hunc Colossum, l. 4. Anthol.Τὸν ἐν Ρ῾όδῳ Κολοςςὸν ὀκτάκις δέκαΛάχης ἐπόιει πηχέων ὁ Λύνδιος.Nisi et hîc pro Λάχης legere malis Χάρης, ut cum Plin. Eustathioque conveniat. Sed hôc pactô et pro ὀκτάκις, substituere possis ἑπτάκις, ut in hoc quoque consentiat cum Plin. Straboneque qui 70. faciunt cubitorum. Verum hoc utut est, de Colosso, vel Coleto, altum apud veteres silentium est. Quare rectius Etymologus, qui colossum sic dici scribit, quia, ob nimiam altitudinem, oculorum frustraretur aciem, Κολοςςὸς, inquit, παρὰτὸ κολούειν ῾ὅ ἐςιν ἐλάττουν᾿ τὰ ὄςςε, διὰ τὸ μέγεθος. Cuius sententiam consirmat Papinius l. 1. Sylv. carm. 1. v. 87.----- Vix lumine fessoExplores, quam longus in hunc despectus ab illoLoquitur de equo Domitiani, qui colosso impositus erat, unde initiô carminis molem vocat geminatam:Quae super imposito moles geminata Colosso,Stat Latium complexa focum? ------Fuit autem hic Colossus Rhodius statua ex aere, virum repraesentans, in Solis honorem, a Rhodiis erecta. Inter septem mundi veteris miracula. Post 56. annos, terrae motu corruit. A. C. 677. a Saracenis Rhodô occupatâ et direptâ 900. camelorum onus: Pollex amplexu humanô amplior, per crura mare transinissum, etc. Magnitudinem colossorum innuit Plin. ubi supra: Moles excogitatas videmus statuarum, quas Colossos vocant, turribus pares. Ac proinde Etymologus κυρίως Κολοςςὸς λέγον ται οἱ ὑπερμεγέθεις ἀνδριάντες. Stat. l. 1. Silvar. Carm. 3. v. 51.---- Enormes manus est experta Colossos.Romae Colossum Nero, capite suô ei impositô, erexit, cuius locô Solis caput substituit Vespasianus: Commodô iterum suum surrogante. lamprid. in Commodo, c. 17. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.